라틴어 문장 검색

Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid fieri vellet ostendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 27장1)
Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장1)
pernicius omnes quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor, Aegaeas seu frangit aquas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:82)
seu te Phrygiis in vallibus Idae Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu, seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis incolis et strictos Curetum respicis enses:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:148)
quaeve arva requiram, in quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis Italiae nomen nostras circumsonet aures?"
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:140)
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, inde circumfusas auxiliorum manus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장6)
ad quintum ferme lapidem coorti Germani incautum agmen adgrediuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장6)
haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:1)
Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis cum toto exercitu oppressus erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 49:1)
at tempestas tanta subito coorta, ut classem alteram Eboracum Novum, alteram Bostoniam, sese recipere, navium reficiendarum causa, coegerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.62)
Dimidia jam exercitus parte ibi flumen transportata, tempestas magna subito coorta est, quae navigia scaphasque omnes adeo disjecerat, ut exercitus pars, quae cis flumen erat, neque trajicere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.68)
Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem summoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capi- tolio videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 45:1)
Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio - nefas - apud principia conspectus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION